5117.
Angelus enim est non nisi quam sua affectio, quae sui amoris, ita quae suae voluntatis, in forma humana. Sunt ineffabili pulchritudine, et in loquelis, gestibus, mutationibus in externis omnibus, tam in communi, quam in particulari et in singulari, ineffabili jucunditate.