5123.
Sphaerae consociationum se extendunt paene per totum coelum, sed cum indefinita varietate; sunt ibi sphaerae coelestes in quibus cum gaudii et amoris affectione esse possunt, in quibus cum alio genere affectionis gaudii et amoris, et in quibus non esse possint, ibi incidunt in moestitiam, ibi sunt terminationes sphaerae illorum a lateribus; sed usque illi qui ibi, in affectione amoris et inde gaudii sunt, ac terminatur sphaera illorum ad latera versus illos; ita distinguuntur societates, quae distinctio accuratissima est, ut nihil accuratius; qui sapientiores sunt, percipiunt talia probe.