5124.
Uxores secum habent, sed quae tales sunt ut in prorsus simili affectione, verum cum differentia, ita, unum simul; et sic duo illa constituunt unum angelum simul, et non volunt, ut dicantur duo, sed unum, sunt quoque unum, secundum Domini verba, quod non duo sint sed unum [Matth. XIX: 6, Marc. X: 8]; et quod non detur mulier viro, sed quod sint angeli [Matth. XXII: 30, Marc. XII: 25, Luc. XX: 35, 36]; amor conjugialis non describi potest, nihil in illum intrat, quod est lascivum, hoc quid sit nesciunt plane: sed amor conjugialis est fundamentalis amor, est coelum eorum, hoc est, felicitas vitae eorum; at amor ille prorsus describi hodie nequit, nam in mundo non separatur a lascivo, hoc adhaeret usque, aut ejus oppositum quod est nihil amoris, et tetrum.