Spiritual Experiences n. 5127

Previous Number Next Number See English

5127.

Cum prope ibi essem, audivi quasdam ex specie Sirenum, nempe quae potuerunt simulare affectiones bonas propter fines sui et mundi, unde affectiones earum et eorum quidem in externa forma similes fuerunt affectionibus quae apud bonos, sed in interna solum mundana, corporea, et terrestria, ita vice prorsus versa; illae dicebant, quod illuc venerint ex causa occupandi montem illum, quia sciebant quod ibi essent angeli, sed cum illuc veniebant, quod nullum viderent, utcunque quaererent; et quod tunc et tunc unus aut alter visus fuerit, et quod illi nihil loquuti solum quod agerent, irent, redirent, et similia, postea loquebantur mecum etiam illi qui coelesti genio ibi, dicentes, quod videant turbam illam, et quod invisibiles sint illis, ut non videantur, et quod adventus eorum fecerit quod in statu illo maesto essent, ita in statu mutato a priori; tunc dicere illis datum est, quod hoc inde veniat, quia advenae illae ex specie sirenum sint tales ut excitent sensualia illorum, quae alioquin sopita apud illos essent, usque adeo ut nescirent quod id illis sit, et quod sic excitent eorum terrestria, corporea, et mundana ibi, quare cum interiores eorum affectiones, quae bonae incidunt in illud quoad affectiones illas apertas per adventum illorum, illis sit maestum, tetrum et malum; quod hoc sciri possit ex eo, quod barba eorum talis appareat illis in hoc statu, nempe fasciculata seu striata, nam inde illis barba, aliter cum illa occlusa sunt; hoc agnoscebant prorsus, et inde datum illis est percipere perversum statum apud illos; et ulterius illis dicere datum est, quod ideo hoc permissum sit, ut emendentur et reformentur quoad sensuale, quod est extremum, nam hoc est planum, in quod desinunt interiora, et quod hic status illorum sit vespera, et quod exspectare possint diluculum et mane; dicebant, quod in spe sint, quod redituri in priorem statum, et quod sciant quod tales mutationes sint, sed quod in statu illo maesto non ita cogitent de eo; cogitabam, quod ita sit quoque aliis cum in statu vesperae sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church