5128.
Postea dejecta est illa turba, quae paene Sirenica, ad alteram partem montis, e quo loco mecum etiam loquebantur, dicentes, quod in medio descensu subsistant, et quod descendere nequeant, nec ascendere; ex quo animadvertebatur quod aliqua causa esset, quae postea manifestata, erant ex monticolis illis e genio coelesti ad partem unam montis, qui volebant manere in illo statu, quia jucundum percipiebant in mundanis, terrestribus, et corporeis sensualis eorum; ita qui essent pejores reliquis, quare etiam ad illam montis partem erant, sed illi quoque inde dejecti sunt, descendebant versus sinistrum, et inde mihi malum inferre volebant, ex eo quod inde expulsi, volentes redire, sed non datum fuit, quapropter per quendam circuitum descendebant ad alium locum, infra in vallem.