Spiritual Experiences n. 5129

Previous Number Next Number See English

5129.

Cum hoc factum est, tunc a parte hac, ubi eram, sphaera ex inferno hypocritarum sentiebatur, et illa sphaera quoque derivabatur versus montem ad illos qui ibi; illi quoque tales sunt, quod induere possint affectiones bonas, ut pro Deo, pro salute hominum, pro patria, proque sociis, solum quoad sensuale ita quoad maxime externum, sed interiora illorum sunt non nisi quam mala, quae amoris sui, negantes omnia illa, quae mala etiam quiescunt apud illos, quando in praedicatione et confessione externa sancti, pii, devoti sunt; inde est quod illi inferant gingivis et inde dentibus dolorem, quod etiam tunc factum, nam sunt maxime externi, in sensuali sancti et justi, in interno prophani, et impii, ita in ordine prorsus inverso, qui a coelo vertitur prorsus ad infernum. Hoc factum est ob causam, ut adhuc alia aperirentur in sensuali illorum, et quod sic emendarentur quoad illud: dicebant monticolae quod non sentiant mala illorum, nempe hypocritarum, quoniam quiescebant, sed cum aperiebantur, tunc abhorrescerent.*
* Sidebar: Hypocritae


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church