Spiritual Experiences n. 5131

Previous Number Next Number See English

5131.

Loquebar dein cum monticolis de barba, quod inde nosci possent, quale eorum sensuale est; et quod unus ex illis e coelesti Regno, loquutus sit cum Mosche, quare Judaei opinionem ceperunt, quod Jehovah sit in barba alba; dictum etiam quod Verbum in litera comparari possit illis apud hominem, quae extrinsecus apparent, ac aliquibus in locis barbae, et crinibus, quibusdam faciei et membris, ubi nudum; et quod angeli percipere possint, cum datur a Domino, quidnam ibi correspondet; nam Verbum in toto complexu est sicut unus Homo, quoad omnia et singula, intus et extus; et quod ille Homo sit sicut Domini Humanum fuit in mundo, quapropter vocatur Dominus Verbum, Joh. I.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church