De vastatione quorundam, qui ad infernum,
Bergenst. hypocrita
Dictum est, quod quidam circumferantur, et sic occludantur interiora, ita vastentur; sunt autem alii, qui non circumferuntur, et usque vastantur; sedent enim in uno loco, et ibi malum faciunt aliis, persuadendo probis per sancta in externis, ut opem ferant, et malum cum illo cogitent; dicunt plures rationes per quas persuadent, de se quod boni, et de aliis quod mali, et quod sustinere debeant tentationes et teneri in illis, ut meliores fiant, et quod id placeat Domino, praeter plura alia; inde constat, quinam sunt qui se patiuntur persuaderi, qui cum noti, removentur, et transferuntur ad alia loca, hoc fit circumcirca, quousque sphaera sancti externi ejus se extendit, sic occluduntur, ut demum non aliud spectent quam suos amores malos, absque influxu seu communicatione cum probis.