Spiritual Experiences n. 5133

Previous Number Next Number See English

5133.

Hoc factum est cum hypocrita Bergenst. qui talis ut in mundo crediderint illum hominem sincerum, pro proximo, patria, Ecclesia, et pro Deo, cum tamen non fuit nisi pro semet, absque omni charitate erga proximum, absque omni misericordia, apud se negavit omnia Ecclesiae, ipsumque Divinum, et solum se amavit et suos, et lucrum; inde fuit in externis maxime, loquutus sicut homo in mundo, usque ut spiritus mirati quod ita loquutus, cogitavit sicut homo in mundo; operabatur maxime in gingivas et dentes sinistrae partis; ille ita vastatus est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church