5157.
Gaudium illud apparet etiam ex faciebus angelicis, est in illis aliquod coeleste, quod inibi est quod describi nequit, nam venit ex interiori; hoc etiam gaudium insinuat se in gaudium sapientiae eorum quodlibet, nam affectio amoris alicujus communicat se cum singulis quae cogitat, vult, videt, audit, loquitur et facit, quod etiam notum est: et quia in veris sunt ex illo bono, facies angelorum inde lucidae sunt, et radiant; quod fit ex bono per vera.