Spiritual Experiences n. 5158

Previous Number Next Number See English

5158.

Coelum est regnum usuum, nullus ibi est, qui non praestat usum, usuum genera sunt innumerabilia, tam quae sciunt quam quae non sciunt, sunt enim qui instruunt alios, qui ducunt ad bonum, qui sunt apud homines, qui excitant mortuos, qui defendunt, qui aliis praesunt, verbo sunt officia innumerabilia, et quisque in sua statione gaudium accipit secundum affectionem usus propter usus; ipsa illa affectio cum suo gaudio est merces et remuneratio quae intelligitur in Verbo; inde patet, cum ipsum affectionis jucundum est merces, quod non mereri velit, est sicut mater quae amat tenere infantes, in quo amore est ejus gaudium; non cogitat de merito, sicut nutrix mercenaria, sed dolet si privatur illo usu, et vult dare omne quod habet, ut modo liceat ei frui suo gaudio, inde patet quod respuat meritum propter id, cogitat quidem quandoque de felicitate sua, si infans cum fit adultus, ad honores venit, sed hoc e longinquo cogitat, et vix aliquid de eo, cum est in suo amore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church