Spiritual Experiences n. 5159

Previous Number Next Number See English

5159.

Vident ibi non solum floreta, sed imprimis arboreta, et haec in admirando ordine, cum varietate perpetua et indefinita, et in arboribus fructus splendentes coloribus coelestibus nitidissimis in formis stupendis, et quoque palatia cum decoramentis variantibus perpetuo, sic cum tali harmonia, ut sequentia mutationum inferat animo delectamentum inexpressibile; intus conclavia in tali ordine, ut non describi possit, cum ornamentis etiam ibi stupendis; praeterea in conversatione, in qua unus delectat alterum in tali ordine, ut simul sumti faciant ex consensu harmonicum cogitationis, quod perceptibile; qualis alter est, dignoscitur etiam tam ex actibus, quam ex loquelis, et ex viis quas ambulat, et ex faciei mutationibus ad singula quae dicuntur ac audiuntur ab illo; sunt etiam aves pulcherrimae, quae secundum cogitationes apparent coloratae, ornatae alis et pennis, ac volant; praeter etiam animalia mitia innumerabilium specierum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church