5160.
Etiam in coelesti Regno vident filias et virgines, a Domino decoratas variis ornamentis, in admirando ordine, floretis diversicoloribus, lapidibus pretiosis, et ineffabilibus, qualia recensentur Esaj. III [18-23] et Ezech. XVI: 10 ad 14, et alibi, ex quibus illis pulchritudo talis, ut cum omni pulchritudine virginum in terris non comparatio detur, et exinde sciunt omnia illa quae significantur, nam virgines ibi sunt affectiones boni et veri, inde affectiones illae ad plenum repraesentantur, et singula percipiuntur ab illis qui ibi.