Spiritual Experiences n. 5161

Previous Number Next Number See English

5161.

De inferno illorum qui astuti sunt, et clam agunt, et cum deliberatione et circumspectione, ac prudentia Fr. Gy.
Erat quidam a latere sinistro ad planum pedis, qui latebat ibi per unum aut alterum diem, ac nemo scivit quod ibi esset, ille talis erat, ut posset cogitationes meas retardare, et auferre influxum e coelo, adeo ut non potuissem scribere illa quae scribenda: sed tandem detectus est, et inventum quod ille esset qui id fecerat, is dixit, quod posset hoc facere ubicunque vellet, et plura, nec timeret aliquem; tunc notum factum est, quod venerit ex quibusdam super colle aut parvo monte ad sinistrum retro, quapropter illuc deductus sum a Domino, sed non super montem illum, verum in cryptam sub monte, illuc tunc defluebant omnes qui super monte, ac ibi congregati, nam qui in amore sui sunt, apparent super monte, sed usque non sunt ibi verum infra in inferno quodam; cum illuc deductus, loquebar cum illis, dicebant quod callidiores essent aliis, et perspicacius possent scire, num prosperabitur vel non, ita quod perspicacitate prae caeteris gauderent, et quod omnia clam agant, et sic regant alios, in regnis, sua prudentia callida, et quod non curent Divinum, quoniam is nulli nocet: expertum quod ubivis oculos haberent, et [eos] omnia ubique regere, ac benefacere illis qui sibi morem gerunt, et malefacere illis qui sibi [non] favent: ab illis immissus sum in cryptas adhuc interiores, ubi tales adhuc astutiores erant; illi dicebant, quod possent exire si velint, et [se] nullum timere, etiam exibant, et cum putabant se strata via ire recta et paulum retro, tunc deglutiti sunt omnes voragine, et ablati ab inferno, unde nusquam exire possunt; dicebatur quod ibi esset excrementosum et spurcum, et quod nusquam postea appareant; nam noxii sunt prae caeteris; vorago illa est a tergo versus sinistrum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church