Spiritual Experiences n. 5179

Previous Number Next Number See English

5179.

De monte ubi conjugiale, coelum
Vectus sum a Domino ad sinistrum, quod perstabat per horam, et tandem perventum est ad quendam montem, ubi omnes erant nudi, uxores et mariti, et ad distantiam cum illis loquutus sum, et dicebant quod omnes essent nudi ac nudae, nec usquam unus appeteret alteram vel excitaretur aliqua lascivia, et quod usque amarent suas conjuges tenere, tum quod cum ad aedes suas veniunt, omnes sint nudi et nudae, et quod tunc similiter; et quoque quod non tolerare possint illos qui vestiti vel vestitae sunt, quia alio genio sunt; causa quod tales essent, erat quod in conjugiali sincero essent, ex eo quod tales fuerint in mundo, admittunt etiam quoslibet et quaslibet ad se, sed explorant illos per exuere vestes et sistere se nudos vel nudas, tunc statim percipiunt num illis conjugiale sit, si non, inde abiguntur; qui non conjugiale habent, possunt hoc fingere et per phantasias assumere quoad aliquod temporis, sed ut primum deteguntur, abiguntur, et quoque per id quod ipsi ruant inde sicut a quodam hoste, et tam longe, ut tandem non possint apparere, quidam in longum quidam in profundum, quod etiam visum est, quidam enim tales qui apud me ita aufugerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church