Spiritual Experiences n. 5180

Previous Number Next Number See English

5180.

Erat quidam, qui fidem habuit sensui literae Verbi, et putabat se conjugiale habere, quia cum uxore sua vixerat, sincere, et quod nec lasciviverit usquam, quia conjugiale correspondet Verbo, nam hoc est Conjugiale Divinum et coeleste, ideo ille adductus est; is potuit absque emotione lasciviae videre nudas, sed dicebant ei quod exueret vestes, quod etiam faciebat, ac tunc potuit quidem cum illis esse, qui inferius erant, sed nudus ascendebat ad illos qui in aliori, et illuc cum venit, deprivatus est sensibus suis, primum auditu et loquela, dein visu, et tandem tactu, et sic constitit sicut semimortuus, sed usque devectus est ad locum suum, tales sunt qui Verbum credunt quoad sensum literae ejus, et non interiora vera inde sciunt et imbuerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church