De vastatione, ita de inferno et coelo
Erat planities aliquantum elevatior quam valles, ibi erat multitudo spirituum, qui moliri mala per astus semper conabantur, se inferebant apud alios a tergo, et quoque sic obsidebant illos, loquebantur per illos, volentes sic se inducere ad ducendum eorum cogitationes et facta, ita regere alios; verbo astuosi erant vario modo: illuc cum multitudo congregata est, et sic consummata eorum malitia, tunc venit eorum interitus seu judicium; evertebatur totus ille campus, et qui super illo obruebantur terra illa, et tunc aperiebatur planities quae sub illa, et ibi multitudo spirituum aliorum, qui ibi in vastatione fuerunt, qui probi, hi successerunt loco illorum; inde patuit quod etiam fiat devastatio ultima seu ultimum judicium per totalem eversionem.