Spiritual Experiences n. 5185

Previous Number Next Number See English

5185.

Vidi adhuc aliquas vastationes, qui cum visitati, reperti quod non possent aliter quam nocere proximo, et hoc variis modis, talibus spiritibus erant plures montes et petrae oppleti, et ibi quoque, ubi credebam coelum esse, nam sic apparuit ex niveo quasi nimbo super cacuminibus; sed cum explorati, inde ejecti sunt paene omnes, sic ut crederem quod sic montes illi prorsus destituti essent habitatoribus, sed usque quando illi ejecti sunt, tunc loco eorum subiverunt alii, pleno numero; et dictum mihi e coelo, quod illi qui loco eorum successerunt, inde fuerint a malis deturbati, nam mali per phantasias in altum ascendunt, sed qui prius fuerunt ibi, ac boni, illi tunc absconditi sint ibi a Domino, usque ut non visi fuerint malis, quidam eorum circum eos, quidam sub illis, et quidam inter illos, qui tamen rarissime visi, ex causa quia fuerunt spiritus puriores, qui non videri possunt oculis spirituum malorum quia crassi, inde nunc est quod habitatores montium sint probi et boni spiritus et angeli, et quod illi tunc appareant quando mali inde sunt dejecti; vidi catervas, et usque ad millia dejecti, qui dejecti feruntur in valles, et postea ad paludes, et quidam ad stagna, lacus, et ibi dejiciuntur, nam cum dejiciuntur consummatum est eorum malum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church