5195.
Sciendum est, quod illi in mundo, qui credunt vitam post mortem dari, quod plerique eorum credant, quod tunc in forma humana sint, sed qui cogitarunt de ea re in mundo, illi non ita credunt, quia hi non potuerunt capere quomodo illis forma humana; at si his quoque confirmatio aufertur usque ideam humanae formae habent de se post mortem.