Spiritual Experiences n. 5196

Previous Number Next Number See English

5196.

Similiter de vita post mortem, plerique ex illis qui in bono sunt, credunt se vivere post mortem, sed cum cogitatur de ultimo judicio, cadit illa fides, et perit; redit tamen usque dum non cogitatur de ultimo judicio, quapropter plerique ex illis cum aegroti sunt ante mortem credunt se venturos statim in alteram vitam; et quoque dicunt de aliis quod ibi sint, parentes de infantibus suis, reliqui de amicis, etiam qui scribunt de mortuis, illi ponunt illos inter beatos tunc sicut vivos: et quoque sacerdotes persuadent illis qui morituri quod venturi mox in alteram vitam, sed mox ut in mentem venit doctrinale de ultimo judicio, perit illa fides: et magis apud eruditos qui cogitarunt de anima.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church