5198.
Vastationes fiunt in communi quando totum corpus perditum est, unaquaevis societas refert unum hominem, quidam ibi caput, quidam corpus, quidam pedes, quando societas illa composita est sicut unus homo, ut ei sit caput, corpus ac pedes, et illa mala, tunc consummatum est, ultimum est pedes, [cum ea] quae sunt externa, correspondent internis, tunc vastatio. Inde est quod in particulari omnis vastatio desinat in pedes. Ita in communi.