Spiritual Experiences n. 5207

Previous Number Next Number See English

5207.

De destructione Babelis, et conjectione in stagnum sulphuris
Visum aliquoties prius est, quomodo se habet cum illis qui e Catholica religione, qui antistites, monachi, et tales qui praefuerunt aliis, quod nempe quidam ab oriente sint, ubi Dominus ut sol [4913 ff.], Domunus est supra coelos sicut sol mundi supra terras, sed illi qui ibi ex illa religione per phantasiam apud se fecerunt sibi instar solis, sed ex magica phantasia, quae est in externis, et intus foedum et diabolicum, ibi posuerunt aliquem diabolum, quem vocabant Christum, et illi circum ibant ad illum et redibant, et ille dixit illis quod dederit illis omnem suam potestatem, et faciant quid volunt, et quod usque videatur per solem phantasticum quod illi essent a latere ejus, ibi usque non erant Jesuitae, ita persuaserunt vulgum, et tenebant illos in priore sua persuasione, ne usquam ad cognitiones veri et boni venirent, adorabatur phantasticus ille sol prorsus sicut Christus, hoc perstitit aliquamdiu, sed cum lux e coelo illuc missa est, et patuit quale id tunc obscurabatur sol ille, et facta caligo, et diabolus qui intus ibi apparuit in vase quodam, stort kearl*, quod delapsum, ac iterum per phantasias reparabatur ab illis, et intrabat alius diabolus, quidam mihi notus in mundo, qui diabolus: et sic aliquoties; sed hi destructi sunt, et conjecti sunt in inferna; et hoc continue, nam redibant semper plures; [2] a tergo ad distantiam ibi, ita ab occidente, erat mons plenus ex illa gente, quae se dicebant esse Christum, et quocunque veniebant, habebant sphaeram sicut essent Christus, usque adeo ut simplices deducerentur prorsus et crederent id, nam simulabant humiliationem, pietatem, et talia per quae persuadebant, dicebant etiam quia apud me erant, quod Christus in illis esset, et ad salvandum illos, et tutandum a diabolica turba, praeter plura similia, illi potuerunt seducere etiam plus quam simplices, pergebant ibi longa via, et applicabant se semper occipitio, et ibi unum agebant cum diabolica turba circum circum, praeferentes usque quod tutarentur, tandem usque detecti sunt, quod essent diaboli sub forma agelica, et quod traxerint id ex eo, quod in mundo omnia sub nomine Domini regere voluerint: multitudo eorum erat magna, et perstabat per multum tempus, sed dein conjecti sunt e monte illo in infernum tenebrosum proxime sub monte ibi, vidi cohortes, et multitudinem magnam illuc conjectam; hi sunt seductores interiores; et conspirabant cum infernis circum circa. Vidi illos saepe, et loquutus cum illis saepe.
* vel stort karl = magno vase (verba suecica)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church