5208.
Alii ex illa religione fuerunt versus septentrionem spectantes ad orientem, non ad aliquam distantiam, in montibus et petris, qui seducebant vulgus eo modo, quod super petra quadam posuerint quendam diabolum admodum alte, et inducebant ei per phantasiam barbam; et proclamabant dicentes quod ille esset Deus pater, et dicebant quod illum adorarent, et tunc nefandi illi inspirabant ei quicquid volebant, dabatur responsa secundum nefandorum lubitum; tale nefandum excogitarunt illi, et qui hoc fecerunt, affectabant per illum imperare omnibus; sed hoc facinus nefan mali fuerunt: inter illos qui hoc fecerunt, erant plures Jesuitae: quorum plures dein demissi in vallem, adorabant diabolum, et datum est diabolo illis imperare ex lubitu, et postea hi quoque in inferna subter ibi conjecti sunt.