Spiritual Experiences n. 5211

Previous Number Next Number See English

5211.

Sed circumcirca erant multitudo talium qui vocantur praelati, et quoque cardinales, et cum percipiebant quod loquutus cum illo, et is acceptare visus sit aliqua de Domino, moliebantur rebellionem contra illos qui ibi, erat ingens multitudo, quae conspirabant, extendebantur illi a latere meo dextro, ubi est plaga meridiei; obsidebatur domus, et incipiebant fenestras confringere, et invadere, dicendo quod acceptaverit aliqua ex alia religione, et cum perstabat conspiratio, evigilatus sum, et videbam ad introitum ejus tanquam corpus mortuum quod extrahere volebant, sed incassum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church