Spiritual Experiences n. 5212

Previous Number Next Number See English

5212.

Postea detegebatur conspiratio, quae erat multitudo magna ex talibus super collibus ad multam extensionem: cum hoc videbam iterum in somnum veni, et tunc conspiratio illa se conferebat ad me, circum obsidendo me circumquaque, et quoque in longa serie ad ultimum terminum, volentes sic me prorsus perdere, sed tunc evigilatus, et deductus sum illuc, et tunc incipiebat destructio illorum, destruebantur paene omnes, et conjecti in voraginem quartam tenebricosam, de qua supra [5204-06]; plura millia ita destructa et conjecta sunt, et hoc usque primum sedata est turba.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church