Spiritual Experiences n. 5213

Previous Number Next Number See English

5213.

Dein aperiebatur visus usque ad terminum illorum unum, ubi sedebant optimates qui defendebant omnes et dirigebant, erant usque ad quinquaginta, illi artes nefandas excogitarunt, ut tenerent vulgus in obedientia, ac illos colerent ut numina, ac ut prorsus non cogitarent de Deo, minus de Christo; multitudo ad illos venit, et petebant intromitti in coelum, dabant illis quicquid potuerunt, illi polliciti sunt, et ex arte sua nefanda, plura loca impleverunt varii generis hominibus, ad quos mittebant illos qui petebant introduci in coelum, unus locus erat pro illis qui volebant habere gaudium coeleste, missi sunt in locum altum super petra, et cum illuc veniebant, omnes ibi ludebant et saltabant, adducebant illos in choreas, sed cum ibi aliquantum saltarunt taedio affecti sunt, et descendebant: illi etenim aliis dicebant quod vellent habere aliud gaudium, quod vocabant animi, ab illis deducti sunt in locum ubi erant qui inter se ridebant, et sic eorum animos laetificabant, sed nihil aliud agendo quam sedendo in tali statu, sed hi quia omni opera activa [carentes] erant, etiam taedio affecti, recedebant, et volebant alia gaudia habere, ita missi in tales societates similiter; talibus ludibriis simplices seducebant, nihil aliud cogitando, quam ut illi colerentur ut numina, et quod illi possiderent coelum; dicebant illi quod quidem illa potestas data fuerit Petro, sed quod illis a Deo patre, quem etiam ponebant in alto super aliquo monte: sed hi quoque conjecti sunt in voragines, partim in primam, partim in quartam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church