5214.
Post illos visi sunt cardinales usque ad quinquaginta, in suo habitu sicut in terra, et audivi loquentes cum illis, quomodo agunt cum vulgo, quod nempe omnes illos qui non adorant illos, conjiciant in aliquam foveam, quae loco inquisitionis in mundo esset, et sic plures, et quoque ex nefanda arte allaborabant deprivare illos ipsa vita, quod tamen impossibile, eripiendo cor eorum, et hoc quoties iterum visi, et sic cruciando illos per varias torturas; solum ex causa, quia non adorabant illos ut deos, illi prorsus nihil potestatis relinquunt Domino; hi quia tales conjecti sunt in stagnum sulphuris, quod primum a latere ejus dextro.