5218.
Dictum illis quantum nefas committunt, prorsus detinent hominem a veris Divinis, per quae illis via est ad salutem, non enim permittunt illis legere Verbum, missas sermone latino audiunt, in missis nihil doctrinae, persuadent quod credant quod illi, et quod eorum fide vivant, abstrahunt a Domino, ad colendos homines in mundo, et ad colendos homines, quos fecerunt sanctos, haec omnia propter finem ut dominentur super animabus, ex amore sui, et quoque allaborant variis artibus possidere terram, ad quos fines nefandos utuntur mediis sanctis, quae sunt Ecclesiae, quod est prophanum: quare illi sunt Babel, et Babylonia, ac bestia de qua in Apocalypsi [XVII].