5219.
Societates, in quas miserunt illos qui petebant coelum, sicut cum petebant hilares esse, mittebantur in societatem ubi semper hilares facies, sed mox taedio affecti sunt: qui petebant contentos esse animo, mittebant in societatem, ubi sedebant et solum cogitabant absque faciendo aliquid, sed cum taedio affecti inde discedebant: qui petebant conversationum jucundum, mittebantur illuc ubi conversationum jucunda erant, sed etiam hic taedio affecti sunt: qui petebant vitam activam, quaerebant quid agere vellent, quapropter illuc mittebantur ubi tales dispositi erant, sed discedebant etiam ex taedio: qui petebant inebriationem, etiam acceperunt: verbo quisque sicut petiit, praeter si petierunt amare Deum, hoc non potuerunt dare, praeter multa alia: talia ludibria agunt cum spiritibus qui recentes in alteram vitam veniunt, ex illa religione. Qui discesserunt saepe, tandem fassi sunt, quod illi non possent dare coelum, sed ludere solum cum talibus, quapropter cum instruuntur, subsannant illos, et prorsus discedunt.