5222.
Dominus comparat Regnum Dei fermento [Matth. XIII: 33], homini colligenti zizania [ibid. 24-30], et quoque reti [ibid. 47-50], omnia illa sistuntur in altera vita et visa sunt; quod fermentum attinet, mittitur malus spiritus in societates quae super montibus, petris aut collibus, et inspirat cupidines, inde tota illa multitudo quasi fermentat, quidam unum agunt cum illo, quidam non ita unum, quidam dissentiunt, qui unum agunt vertunt illuc faciem, qui non unum agunt avertunt faciem. Tunc colliguntur omnes illi qui verterunt faciem in unam cohortem, et ejiciuntur e monte aut petra in infernum; hoc est fasciculatio zizaniarum: qui e locis illuc dejiciuntur apparent sicut trahi reti, et sic deduci ad loca ubi erunt.