5221.
Sedent ad dextrum quod est versus meridiem circum mensam, et deliberant de cultu, quomodo colendus Deus, si potestatem illis det pro Ipso dominandi in terra, et quomodo si non det; tum quomodo faciant, ut coelum appareat vulgo dari ab illis, et perplura, omnia pro fine habent ut derogent Domino omnem potestatem salvandi genus humanum, et quod illis potestas sit; audivi illos inter se loquentes, cum audiverunt de vita fidei et amoris, quod nusquam sciverint quod fides et amor darent illis aliquam vitam, nec intellectualem nec voluntariam, sed quod homo possideat utramque aeque absque fide et amore; quod illa quae fidei sunt, ita quae veri Divini, faciant vitam intellectualem spiritualem, et quod illa quae amoris sunt, ita quae boni Divini faciant vitam voluntariam coelestem apud hominem, et inde sapientiam, et felicitatem, prorsus non intellexerunt in mundo, talia tunc illis ludibria fuerunt, ut phantasiae inanes; taliter inter se loquutos esse audivi: addebant quod posuerint vitam intellectualem in bene machinandis rebus, ut obtineant quae volunt, ita in artibus, et malitia, talia vocabant intelligentiam et sapientiam; et vitam amoris in amore imperandi super alios, et lucrandi totum mundum.