Spiritual Experiences n. 5229

Previous Number Next Number See English

5229.

Continuatio de destructione Babelis
In Camera illa quae a dextra, ubi plaga meridionalis, sedebant ad mensam, ut supra dictum plures [5221], referebat illa consistorium papale, nam non licuit illis consistorium sicut in mundo habere, sed erant versus meridiem remotius qui regebant illos qui in Camera, qui fuerant cardinales, papae erant adhuc remotius, sed non audebant se ostendere, nam quoties se ostenderant, et voluerant imperare, cum punitione dejecti sunt, et quidem in voraginem aliquam: qui in Camera illa erant, oculos suos habebant circumcirca usque ad montes dissitos, data est illis communicatio per totum tractum ubi religio illa, et illis mandata continue dabant quid agerent; quod ad tam remotum extenderent dominium suum miratus sum, illi [religioni] obsequiosum faciebant [totum tractum], sicut ex consistorio papali; qui in camera illa mutabantur indies, alii loco illorum succedebant, hoc cardinales a tergo faciebant; quondam etiam dicebant in Cameram, quod possint usque vivere et agere hoc absque Divino influxu, tunc fuerant tales ibi qui prorsus negabant Divinum, sed illis tunc influxus e coelo adimebatur, et confestim ceciderunt omnes sicut mortui, facie lurida sicut cadavera, intrabant cardinales et alii ibi, et videbant, sed mox e loco illi conjecti sicut in voraginem septentrionalem, et alii loco eorum successerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church