Spiritual Experiences n. 5230

Previous Number Next Number See English

5230.

Quae nunc sequuntur, sunt digniora prioribus; per dimidium diem, quod excurrit, erat sicut tranquillum apud me, sed usque percipiebam quod circumcirca tumultus magnus esset, colligebantur tunc omnes, qui digniores reliquis fuerunt, qui in monasteriis, et in templis monachi, antistites, sacerdotes, praelati, undequaque ad myriades, et hoc circum ad omnem plagam; quando omnes collecti sunt, et separati ab aliis, tunc apparuit, quod machinarentur contra Dominum, et quod cogitarent quod ei nulla potestas, et maxima pars eorum quod Dominus non sit; sed quod illis omnis potestas, et quod Ipsum profiteantur solum ob causam ut imperent, verbo fuerunt maxima pars pure athei, et tamen fuerunt tales qui praefuerunt aliis, ac Dominum pro sanctissimo venditarunt; tunc coeperunt persequi illos, quos Dominus tutabatur, seu qui Domini erant, nam e coelo emissi sunt angeli, in hos dirigebant suas persequutiones, tunc alta voce dictum, quae audiebatur circumcirca ubivis, quod persequantur Dominum, quod quidem illos, quos Dominus misit et tutatur, sed quod credant ibi Dominum esse, et quod Ipsum nihili faciant, negent corde, tametsi sanctissime ex hypocrisi coluerant in mundo, praeter similia alia, tunc visum quod plures discederent ab illis, nempe omnes illi, quos excitaverunt ut a parte sua starent et pugnarent contra Dominum, illi recedebant, dicentes, quod non crediderint illos tales esse, sed quod agnoscant Dominum; postea remanserunt omnes illi qui Dominum vel vilipenderunt vel negarunt, et qui sibi arrogarunt omnem potestatem sub nomine Domini, erant plus quam myrias tunc, omnes eminentes in mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church