5234.
Postea aperiebatur mons meridionalis illa remotus ibi fere quo terminabatur hiatus ille ibi, et devolvebatur quod supra, et tunc apparebat domicilium cardinalium, quod fuit longum, et ibi conclavia unum post alterum in longa serie, ibi fuerunt illi diu, ante illorum conclavia fuit camera; post conclavium illorum seriem etiam continuabantur alia conclavia adhuc remotius, percipiebatur quod ibi essent pontifices, sed qui usque non audebant se ostendere, quia toties puniti; inde demum abducebantur plures, et quoque in longum illum hiatum montis dejiciebantur. Simile domicilium apparuit ad septentrionem prorsus in eadem linea, sed procul, ubi similia conclavia, et quod similes personae nempe cardinales, sed qui non in tali eruditione, et inde lumine naturali erant, in quali illi qui in plaga meridionali, correspondebant usque: voluerunt etiam illi similem cameram ibi sibi facere, ita agere consistorium, sed hoc vetitum fuit.