5235.
Tandem visi sunt perplures ex variis montibus confluere, et deduci aliunde, erat ingens vorago ab occidente ad dextrum ibi, ibi apparebat sicut luminosum igneum ingens, illuc deducebantur illi qui ultimo, et dicebatur quod essent illi qui e Verbo conquisiverunt confirmantia pro potestate papali, et pro talibus quae religio illa statuebat, ita qui essent ex Verbo doctiores aliis, et tamen corde negabant Divinum. Locus ille igneus non prius visus est.