5236.
Illi ex turba illius gentis, qui vixerunt in charitate mutua, et bonum fecerunt secundum religiosum suum, gaudebant quod hoc factum sit, dicentes, quod prius a talibus arcerentur cogitare de Domino, abducebantur omni modo, quia sibi vindicabant omnia, et sic praestruebant viam ad salutem, adimebant enim omnia media per quae docerentur, et per quae informarentur in veris Domini.