5243.
Quod Mahumedem attinet, ille non est inter Mahumedanos, sed inter Christianos ad dextrum paulo versus plagam orientalem septentrionalem; et quod ante aliquod tempus remotus sit propius versus occidentalem plagam usque tamen ad dextrum ut prius: dicebant Mahumedani quod ille ideo ibi sit, quia ad Christianam religionem accedit, audivi etiam illum ibi loquentem, et dicentem, quod nunc agnoscat Dominum pro unico Deo, in Quo Pater, qui unus cum Ipso, et quod sanctum procedens ab Ipso sit Divinum implens coelos et faciens coelos.