Spiritual Experiences n. 5244

Previous Number Next Number See English

5244.

Postea deductus sum ultra illum ambitum ubi Mahumedani, ad gentiles qui versus orientem, ad quos ferebar deorsum secundum declivitatem globi, cum quibus datum est loqui, dicebant, quod maesti sint, quod Divinum non appareat illis, et quod tamen cogitent de Divino, colant et loquantur de eo, quod si Divinum sit, quod usque missurus qui docebunt illos, sed quod hoc frustra exspectatum diu, autumantes sic quod deseruerit illos prorsus, quare non aliud videre possint quam quod perituri: sed tunc loquebantur angeli cum illis e coelo, dicentes, quod non manifestari potuerit illis Divinum, quoniam non voluerunt credere, quod Deus Homo natus sit in mundo, et quod antequam id credant, non aliquid possit illis revelari, hoc enim est ipsum primum, et ipsum fundamentale omnium revelationis, dicebant quod quidem credant quod Deus Homo sit, sed quod non possint credere quod Deus natus sit Homo in mundo, quia hoc non comprehendere possint, sed illis responsum est, quod natus sit Homo in mundo non sicut alius homo, quoniam non a patre homine, sed quod conceptus ab Ipso Jehovah, Qui Pater Ipsius, et natus a virgine, et quod ita non conceptus et natus sit ut alius homo: tum quod cum abivit e mundo, resurrexerit cum toto Humano, et non quicquam reliquerit, sic aliter ac alius homo, qui totum corpus quod circumtulit in mundo relinquit ibi, et nusquam resumit: quod nemo resumat, scire possunt omnes illi qui ibi et in coelo, qui omnes fuerunt homines in mundo; inde percipiebant quod Dominus prorsus alius Homo fuerit quam homines reliqui, tam quoad Primum suum quam quoad Ultimum.* [2] Dicebatur porro quod homines nascantur ex suis patribus, quibus similes sunt quoad affectiones, et quod hoc trahatur ex anima patris, tum quod totum corpus non sit nisi organum vitae suae animae, ita unum agat cum illa, quod constat ex eo quod quicquid anima cogitat et vult, hoc agat corpus in instanti, inde qualis anima talis homo totus, quod etiam cogitatio et amor eluceat ex facie patet, sic ut corpus sit instar suae animae, inde constat quod Humanum omini non aliter potuerit fieri quam Divinum ad instar sui Patris. His auditis dicebant, quod non aliter sciverint, quam quod fuerit sicut alius homo, natus a patre homine, et quoque sic mortuus et dein acceptus ab hominibus pro Deo, sed quod nunc sciant quod Dominus non talis Homo fuerit in mundo, quales alii. Dictum porro, quod Christiani in eo errent quod Humanum Domini faciant simile humano hominis, et hoc appellent naturam Humanam Ipsius, et quod illi nec cogitent tunc de conceptione Ipsius ab Ipso Divino, nec de resurrectione Ipsius, ita ut mox dictum est: cum tamen apud se habent Verbum, quod docet illos de omnibus illis, et quod omnes Christiani, hoc est, omnes in Europa sciant ex Verbo, quod conceptus sit a Jehovah, et quod cum toto corpore quod habuit in mundo resurrexerit.
* Sidebar: Quia anima hominis sit ex substantiis credo, non vita, sed recipiens vitae, at anima Domini ipse vita, quae dat vitam omnibus, sic ut discrimen sit ut inter finitum et infinitum, ita ut inter humanum et Divinum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church