Spiritual Experiences n. 5245

Previous Number Next Number See English

5245.

Loquutus sum cum Mahumedanis de resurrectione, quod in Christianismo credatur quod non prius fiet resurrectio, quam cum interitura omnia mundi, et quod tunc corpora unirentur animae, et quod pauci de eruditis vix unus ex millibus sciat quod homo post mortem vivat homo, hoc est, in forma humana, quod illi mirati, dicentes quod illi sciant se victuros post mortem et tunc fore homines, rejectis modo exuviis quae illis inservierant in mundo in crassa illa sphaera, cui crassum corpus ibi accommodatum est; mirati quod Christiani hoc non sciant, cum tamen hoc maximi momenti est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church