Spiritual Experiences n. 5248

Previous Number Next Number See English

5248.

Mahumedani in lumine naturali sunt prae Christianis, et quoque desiderant scire vera prae illis; hoc prae Christianis intellexerunt, receperunt et imbuerunt, quod omnia in coelo et in mundo se referant ad verum et ad bonum, et quod verum cum creditur sit fidei, et bonum cum percipitur sit amoris; et quod ideo binae facultates homini datae sint, nempe intellectus et voluntas, et quod verum quod fidei sit intellectus et bonum quod amoris sit voluntas; tum quod verum et bonum unum erunt, ut homo sit vere homo, proinde fides et amor, et omnino intellectus et voluntas: haec audiverunt docti ex Christianis, tam ex illis [qui] solam fidem professi, ita solum verum, et qui solum bonum opus, illi ex Reformatis hi ex Catholicis, haec non potuerunt capere, cum tamen Mahumedani haec intellexerunt in luce. Percipiebant etiam clare, quod qui in bono vitae fuerunt in affectione veri sint, ex causa quia bonum appetit verum, quoniam verum est quasi cibus bono, et dein apud eosdem, quod verum appetat bonum, quoniam verum tunc vitam a bono accipit: sic ut fiat desiderium unius ad alterum reciproce, et quod in eo consistat homo, qui est homo ex sapientia et intelligentia. Compererunt quod perplures ex Christianis intelligentiam et sapientiam ponant in malitia, cum tamen haec est contraria, ideo insania et stultitia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church