Spiritual Experiences n. 5249

Previous Number Next Number See English

5249.

Continuatio de destructione Babelis
Postquam illa peracta sunt, veniebant infestationes continuae a parte septentrionali vergente ad occidentalem fere ubi conjunguntur a monte ibi, ubi ingens multitudo; ibi erant Monachi ex vario ordine, erant alii, illuc congregati a prima origine Babelis; et miratus quomodo talis multitudo super uno monte dari potuisset; illuc deductus sum, et tunc detectum, quod ibi urbes essent una sub altera, et inde magnum antrum versus inferiora, et quod etiam ibi ingens multitudo; et quod qui infra, in eminentiori statu fuerint, quia sic in tuto prae illis qui supra; et quod qui supra inde sua mandata majora habuerint: ita habitabant.* Praeceps erat ad (a), suprema habitatio seu urbs ( bc ), altera bd ), tertia ( de ). Antrum per quod descendebant ( fg ) factum per insinuationes; inferior habitatio ( ik ), ubi priores. - Fuerunt qui ab antiquis temporibus ibi, et qui ab hodiernis distincti, similis indolis; ubi ostensum qualis habitatio illis qui in occidentali anterius qui ab antiquis ita qui idololatrae.
* Diagram


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church