5254.
Vidi quod visitatio ibi esset per aliquot horas, et tunc silentium, visitatio fit a Domino per angelos, et tunc notati illi qui ibi in monasteriis, qui domini coeli et terrae voluerunt esse, et imperare omnium animabus, et illos sibi subjugare per media sancta, illi notati, et mox inde ejecti in voraginem septentrionalem, et partim in meridionalem, secundum obscurum et clarum luminis naturalis. Omnes qui ibi subjecti erant monachis, ibi erant innumera monasteria, quae otiosissima turba, et alios subjugarunt per sancta, et plures per magias, per phantasias, et reliquos per violentiam; et hoc plus quam in mundo: cum postea illuc oculum misi, tunc monasteria apparebant vacua.