5255.
Illi qui sedebant in insinuationibus antri, qui etiam multi erant et custodiebant, ac perferebant mandata, et communicabant, ac tenebant sic vulgus in obsequiis, postea dejecti sunt, commixti sunt gentilibus, qui idola coluerunt, et nihil cogitarunt de Deo, etiam conjecti in lacus et paludes versus occidentem, de quibus infra [5258].