5270.
Super illo monte erat urbs parva, et in medio ejus erat Papa; ejus palatium prorsus simile fuit palatio papali in monte Cavallo Romae, sed urbs intra montem magna, qua major non alibi, extendebat se quoque ad septentrionalem plagam usque ad orientem, ubi intrabat sed paulo, et ab altero latere per occidentalem plagam usque ad meridionalem etiam admodum lata, ibi ingens multitudo hominum, ex variis religionibus, sed usque erat urbs religionis Catholicae, dicebatur ibi esse ad plures myriades; sed sub illa suburbe, non erat alia urbs.