Spiritual Experiences n. 5271

Previous Number Next Number See English

5271.

Urbs illa plenissima fuit monasteriis virorum, usque ad plura millia, sic ut monasterialis prorsus esset, praeter aliquantum in medio versus occidentem, et a latere versus orientem, reliquum urbis nihil aliud erat quam monasteria, omnis populus ibi subjectus erat eis qui ibi sicut servi suis dominis, et quoque si quis haberet aliquid ex Divina Benedictione illuc intrabant, et consumebant, usque dum nihil superesset: quicquid potuerunt congesserunt in sua monasteria, et absconderunt, viventes sic genio, absque usu pro publico, curantes externa, et vix aliud, nihil docebant, sed modo sanctum externum ostendebant, quod prorsus erat hypocriticum, et quoque prophanum. Inveni etiam in illa urbe aliquos notos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church