Spiritual Experiences (Buss) n. 528

Previous Number Next Number See English 

528. Quod ex facie scire possint aliorum cogitata, seu per faciem loqui, cumprimis ii, qui ab infantia parum loquuntur, et qui non discunt simulare, hoc multis constare potest, quia omnia se notant tunc in facie cum minimo discrimine: spiritus id dextre possunt repraesentare, per facies quae formantur et transeunt {1} omnes varietates unius affectionis, et hoc per continuam transformationem. @1 ms. tanseunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church