529. Continuatio de incolis Jovis
Ostensum mihi quoque est, ab uno eorum, quomodo loquuntur invicem per faciei variationes, nempe quod per motiunculas parvas cumprimis eorum musculorum, qui circum labra sunt, quare ibi tot series intricatae musculares sunt; at vero circum oculos, ut reor, eorum affectiones repraesentantur, nempe intimiores, nam facies est repraesentatio interiorum hominis, facta ut loqui queat, sicut dictum de spiritibus, dum facies exhibent {1} cum formarum ejus {2} mutatione seu variatione status; sed quod mihi ostendebant per variationes fibrarum circum labra, non potui intelligere, modo variationes {3} sentire, quia ab infantia facies mea non iis est initiata et assueta; quae etiam est causa--quia {4} simulare nequeunt, sed in vitae istius ordine vivunt--quod {5} nihil quicquam abscondere queant a sociis, quin illico sciant, tum quales sunt, tum quid imaginantur sibi, tum quid egerint, ita penes eos vita est spiritualis, et illico discriminari queunt, et sic doceri, et reformari. @1 ms. exbent$ @2 sic ms.$ @3 imperfectum in ms.$ @4 ms. causa, quia$ @5 ms. vivunt, quod$