530. Ostenderunt, etiam quod faciem suam non cogant, sed libere eam emittant--quod {1} quidem ignotum est iis qui a juventute assueti sunt simulare {2}, nempe aliud loqui et agere, quam cogitant et amant, eorum facies contrahitur, ut parata sit ad ita se variandum, prout calliditas suadet--sed {3} penes eos libere fluit, cumprimis sic emittitur circum labra, et aliquantum prominent; inde libertas datur fibris significandi ea quae cogitant, aliter hic loci, ubi coarctatae fibrae sunt, ita nec exprimere possunt sensa animi. Si enim omnes fibrae in labiis et circum labia evolverentur, satis constaret veritas, nam sunt series musculares et fibrosae tam intricatae, et fasciculi earum, quae {4} non ad manducationem et loquelam solum creatae sunt, sed ad exprimendas singulas {5} animi ideas, quae iis sic dici possunt inscriptae. @1 ms. emittant, quod$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. simulari$ @3 ms. suadet, sed$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ @5 sic J.F.I. Tafel; ms. exprimenda singula$