5291.
A est montanum circumcirca, ubi divites habitant subter vel intus in illo. BCD est mons sub quo magna urbs, CE est antrum per quod descendunt. FG est urbs magna, G plaga occidentalis, F plaga orientalis, HI antrum ducens in cellas ubi eorum divitiae. Camerae ibi obscurae factae per spirales ductus KSM; tandem insinuatae vicissim seu reciproce NN, ubi pretiosissima. In urbem illam per antrum descendunt et ascendunt per gradus circulares seu in circulos perennes gyratos, et quoque per gradus obliquos, latos, quia continue exit et intrat multitudo.