Spiritual Experiences (Buss) n. 532

Previous Number Next Number See English 

532. Continuatio de Jovis incolis

Qui apud me erat, is taedebat, et desiderabat suorum consortium, et [erat] aversans {1} eos spiritus, qui nostrae telluris sunt, quia eum decipere volebant, et ad ea quae contraria fidei ac veritati perducere; dicebat etiam is, quod in loco suae telluris ubi erat, magna multitudo hominum daretur, quantam {2} tellus potest nutrire, quodque tellus fertilis sit, omnibus abundans, sic cum omnes absque avaritia vivunt, modo ut nutriri queant, inde concludi potest, quod multitudo esse debeat. 1748, die 24/25 {3} Jan. @1 vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies" $ @2 ms. quanta$ @3 supra 24 postscriptum 25 absque deletione$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church